24 - Publius Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam
24 - qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et Lucium Paulum conlegam efugere vellet, singulari virtute civem
24 - et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit,
A B B A
24 - non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat
24 - ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
25 - occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone;
25 - eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat.
25 - contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, ut dictitabat, umeris sustineret.
25 - convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat.
25 - ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem,
25 - palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
26 - servos agrestes et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
26 - quin etiam Marco Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum;
27 - neque enim erat id difficile scire
27 - iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum,
27 - quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est,
27 - atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret,
28 - Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus
28 - dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
28 - obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere:
28 - cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset,
28 - cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
29 - statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum;
29 - adversi raedarium occidunt.